OATASSENI

OATASSENI
OATASSENI
nomen familiae, quae in Regno Africae Fezzano, post Merinos exstinctos, rerum potita est. Cum enim hoc Regnum condidissent, circa A. C. 800. Omniadae, praefuerunt, ipsi usque ad A.C. 950. quô Zeneti Africae populi, familiam Idris, ex Omniadis oriundi, penitus extirpârunt. Zenetos, circa A. C. 1052. Lautunii Almoravidae, itidem Aficae populi, pepulerunt: quos deturbârunt Almohadae, duce Abdallâ Elmohadi, qui ex Ludimagistro Regem se fecit, A. C. 1139. Almohadas destruxerunt Merini, cirea A. C. 1210. atque ex naufragio eorum varia per Africam Hispaniamque Regna orta sunt; nimir. Regnuni Granatae, Fezzae et Marocci, Tremesinum, Tunetanum, Tripolitanum, alia, Merinis Fezzanô potitis. Sed his successerunt Oattasseni A. C. 1420. Exstinctâ enim Merinorum familiâ, Hascenes Sceriphius regnum occupavit, verum hunc intra annum deiecit Said Abra, ex familia Oattas, quae variâ fortunâ regnavit, usque ad A. C. 1548. Interim iam circa A. C. 1500. regnum Fezzae defectione provinciarum debilitari vehementer coepit: quâ occasione Hamed Scerifius Maroccanum occupavit Regnum, A. C. 1512. de quo Thuanus prolixe l. 7. Huius frater Muhammedes Scerifius iunior, Susiae Regnum invasit A. C. 1527. fratreque ad dividendum secum Regnum et filium suum Successorem declaran. dum compulsô, familiam Sceriphiam ita in Imprio confirmavit, ut tandem exstinctô Hamede, Rege Fessae, familiae Oattassenonum ultimô, totius Mauritaniae Regnum solus consequeretur, annô praesatô 1548. in cuius familia hodieque durat. Quamvis enim Oattasseni, creatô Rege Buacone, auxiliis Caroli V. et Philippi II. Hispan. Regum, non semel Regnum conarentur recuperare, frustra tamen fuêre, Sceriphiorum fortunâ semper superiore. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 529. 530.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FEZZANUM — regn. amplum Barbariae, ab Abdulaco constitutum, A. C. 1212. Marian. de reb. Hisp. Marrochii regno pridem unitum, inter ipsum ad Austr. et fretum Herculeum ad Bor. Ad Occ. habet Oceanum Atlant. ad Ort. regnum Algerii. Eius provinciae sunt,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”